Osee 14
-
1 pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
-
2 convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
-
3 tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
-
4 Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
-
5 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
-
6 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
-
7 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
-
8 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
-
9 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
-
10 quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis