Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ad Hebraeos 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ad Hebraeos 1

  1. 1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis

    Patres ante-Nicaeni · 3
  2. 2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula

    Patres ante-Nicaeni · 1
  3. 3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

    Patres ante-Nicaeni · 14
  4. 4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit

  5. 5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium

    Patres ante-Nicaeni · 4
  6. 6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei

    Patres ante-Nicaeni · 1
  7. 7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis

    Patres ante-Nicaeni · 4
  8. 8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui

  9. 9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

  10. 10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli

  11. 11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent

  12. 12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient

  13. 13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

    Patres ante-Nicaeni · 2
  14. 14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

    Patres ante-Nicaeni · 5

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.