Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Genesis 50 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Genesis 50

  1. 1 quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum

  2. 2 praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem

  3. 3 quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus

  4. 4 et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis

  5. 5 eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar

  6. 6 dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es

  7. 7 quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti

  8. 8 domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen

  9. 9 habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica

  10. 10 veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies

  11. 11 quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti

  12. 12 fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis

  13. 13 et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre

  14. 14 reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre

  15. 15 quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus

  16. 16 mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur

  17. 17 ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph

  18. 18 veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus

  19. 19 quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem

  20. 20 vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos

  21. 21 nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus

  22. 22 et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph

  23. 23 quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob

  24. 24 cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto

  25. 25 mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.