Genesis 49
-
1 vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
-
2 congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
-
3 Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio
-
4 effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
-
5 Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
-
6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum
-
7 maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
-
8 Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui
-
9 catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
-
10 non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
-
11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum
-
12 pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores
-
13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem
-
14 Isachar asinus fortis accubans inter terminos
-
15 vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens
-
16 Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel
-
17 fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
-
18 salutare tuum expectabo Domine
-
19 Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
-
20 Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
-
21 Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
-
22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum
-
23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
-
24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel
-
25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae
-
26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
-
27 Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia
-
28 omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis
-
29 et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei
-
30 contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
-
31 ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet
-
32 finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum