Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Genesis 44 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Genesis 44

  1. 1 praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci

  2. 2 scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita

  3. 3 et orto mane dimissi sunt cum asinis suis

  4. 4 iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono

  5. 5 scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis

  6. 6 fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est

  7. 7 qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint

  8. 8 pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum

  9. 9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri

  10. 10 qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii

  11. 11 itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli

  12. 12 quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin

  13. 13 at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum

  14. 14 primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt

  15. 15 quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia

  16. 16 cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus

  17. 17 respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum

  18. 18 accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem

  19. 19 dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem

  20. 20 et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum

  21. 21 dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum

  22. 22 suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur

  23. 23 et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam

  24. 24 cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus

  25. 25 et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici

  26. 26 cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri

  27. 27 atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea

  28. 28 egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet

  29. 29 si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos

  30. 30 igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat

  31. 31 videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos

  32. 32 ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore

  33. 33 manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis

  34. 34 non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.