Genesis 15
-
1 his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
-
2 dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer
-
3 addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit
-
4 statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem
-
5 eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum
-
6 credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam
-
7 dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam
-
8 at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam
-
9 respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam
-
10 qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit
-
11 descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram
-
12 cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum
-
13 dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis
-
14 verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia
-
15 tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
-
16 generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus
-
17 cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
-
18 in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
-
19 Cineos et Cenezeos et Cedmoneos
-
20 et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque
-
21 et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos