Genesis 1
-
1 in principio creavit Deus caelum et terram
-
2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
-
3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux
-
4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras
-
5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus
-
6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
-
7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita
-
8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus
-
9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
-
10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
-
11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
-
12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
-
13 factumque est vespere et mane dies tertius
-
14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos
-
15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
-
16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas
-
17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram
-
18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum
-
19 et factum est vespere et mane dies quartus
-
20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
-
21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
-
22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
-
23 et factum est vespere et mane dies quintus
-
24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
-
25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
-
26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
-
27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
-
28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
-
29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
-
30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
-
31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus