Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Exodus 40 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Exodus 40

  1. 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  2. 2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii

  3. 3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum

  4. 4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis

  5. 5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

  6. 6 et ante illud altare holocausti

  7. 7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua

  8. 8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius

  9. 9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur

  10. 10 altare holocausti et omnia vasa eius

  11. 11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

  12. 12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua

  13. 13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum

  14. 14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus

  15. 15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

  16. 16 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas

  17. 17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

  18. 18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper

  19. 19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

  20. 20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum

  21. 21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi

  22. 22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi

  23. 23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini

  24. 24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum

  25. 25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

  26. 26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi

  27. 27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

  28. 28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua

  29. 29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes

  30. 30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus

  31. 31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt

  32. 32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

  33. 33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

  34. 34 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas

  35. 35 si pendebat desuper manebant in eodem loco

  36. 36 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.