Exodus 4
-
1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus
-
2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga
-
3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
-
4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam
-
5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
-
6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
-
7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
-
8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis
-
9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
-
10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum
-
11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego
-
12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
-
13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
-
14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde
-
15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis
-
16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
-
17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa
-
18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace
-
19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam
-
20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
-
21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum
-
22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel
-
23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
-
24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
-
25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
-
26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
-
27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum
-
28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat
-
29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
-
30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo
-
31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt