Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Exodus 30 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Exodus 30

  1. 1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim

  2. 2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent

  3. 3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum

  4. 4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur

  5. 5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis

  6. 6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi

  7. 7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud

  8. 8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras

  9. 9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis

  10. 10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino

  11. 11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  12. 12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti

  13. 13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino

  14. 14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium

  15. 15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet

  16. 16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum

  17. 17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

  18. 18 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua

  19. 19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes

  20. 20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino

  21. 21 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones

  22. 22 locutusque est Dominus ad Mosen

  23. 23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta

  24. 24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin

  25. 25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii

  26. 26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti

  27. 27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis

  28. 28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent

  29. 29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur

  30. 30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi

  31. 31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras

  32. 32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis

  33. 33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo

  34. 34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia

  35. 35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum

  36. 36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama

  37. 37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino

  38. 38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.