Exodus 21
-
1 haec sunt iudicia quae propones eis
-
2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis
-
3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
-
4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo
-
5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber
-
6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum
-
7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt
-
8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam
-
9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi
-
10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
-
11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
-
12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
-
13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
-
14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
-
15 qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
-
16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur
-
17 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
-
18 si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
-
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
-
20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
-
21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est
-
22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
-
23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
-
24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
-
25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
-
26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
-
27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
-
28 si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
-
29 quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
-
30 quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
-
31 filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
-
32 si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
-
33 si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam
-
34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit
-
35 si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient
-
36 sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet