Exodus 1
-
1 haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
-
2 Ruben Symeon Levi Iuda
-
3 Isachar Zabulon et Beniamin
-
4 Dan et Nepthalim Gad et Aser
-
5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
-
6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
-
7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
-
8 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
-
9 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
-
10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
-
11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
-
12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
-
13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
-
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
-
15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
-
16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
-
17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
-
18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
-
19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
-
20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
-
21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
-
22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate