Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ad Ephesios 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ad Ephesios 1

  1. 1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

  3. 3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

  4. 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate

    Patres ante-Nicaeni · 3
  5. 5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae

    Patres ante-Nicaeni · 1
  6. 6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

  7. 7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

    Patres ante-Nicaeni · 1
  8. 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia

  9. 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo

    Patres ante-Nicaeni · 3
  10. 10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso

    Patres ante-Nicaeni · 3
  11. 11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

  12. 12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo

    Patres ante-Nicaeni · 1
  13. 13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto

    Patres ante-Nicaeni · 5
  14. 14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius

    Patres ante-Nicaeni · 1
  15. 15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos

  16. 16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis

  17. 17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius

    Patres ante-Nicaeni · 2
  18. 18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  19. 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius

    Patres ante-Nicaeni · 1
  20. 20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

  21. 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro

    Patres ante-Nicaeni · 5
  22. 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae

  23. 23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

    Patres ante-Nicaeni · 3

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.