Ecclesiastes 12
-
1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
-
2 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam
-
3 quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina
-
4 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis
-
5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
-
6 antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam
-
7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum
-
8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
-
9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas
-
10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos
-
11 verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
-
12 his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
-
13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo
-
14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit