Ecclesiastes 1
-
1 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
-
2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
-
3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
-
4 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
-
5 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
-
6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
-
7 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
-
8 cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
-
9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
-
10 nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
-
11 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
-
12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
-
13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
-
14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
-
15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
-
16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
-
17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
-
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem