Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Deuteronomium 33 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Deuteronomium 33

  1. 1 haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam

  2. 2 et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex

  3. 3 dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius

  4. 4 legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob

  5. 5 erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel

  6. 6 vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero

  7. 7 haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit

  8. 8 Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis

  9. 9 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt

  10. 10 iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum

  11. 11 benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant

  12. 12 et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet

  13. 13 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente

  14. 14 de pomis fructuum solis ac lunae

  15. 15 de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum

  16. 16 et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos

  17. 17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse

  18. 18 et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis

  19. 19 populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum

  20. 20 et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem

  21. 21 et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel

  22. 22 Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan

  23. 23 et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit

  24. 24 Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum

  25. 25 ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua

  26. 26 non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes

  27. 27 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere

  28. 28 habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore

  29. 29 beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.