Amos 6
-
1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
-
2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
-
3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
-
4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
-
5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
-
6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
-
7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
-
8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
-
9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
-
10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
-
11 et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
-
12 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
-
13 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
-
14 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
-
15 ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti