Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Actus Apostolorum 28 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Actus Apostolorum 28

  1. 1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis

  2. 2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus

  3. 3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius

    Patres ante-Nicaeni · 1
  4. 4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere

  5. 5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est

  6. 6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum

  7. 7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit

  8. 8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum

  9. 9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur

  10. 10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant

  11. 11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  12. 12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo

  13. 13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos

  14. 14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam

  15. 15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam

  16. 16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite

  17. 17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  18. 18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me

  19. 19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare

  20. 20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum

  21. 21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum

  22. 22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur

    Patres ante-Nicaeni · 1
  23. 23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam

  24. 24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant

  25. 25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros

    Patres ante-Nicaeni · 1
  26. 26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  27. 27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos

  28. 28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient

  29. 30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum

  30. 31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.