Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Actus Apostolorum 4 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Actus Apostolorum 4

  1. 1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei

  2. 2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  3. 3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera

  4. 4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia

  5. 5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem

  6. 6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali

    Patres ante-Nicaeni · 3
  7. 7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos

  8. 8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores

    Patres ante-Nicaeni · 2
  9. 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est

  10. 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

  11. 11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli

    Patres ante-Nicaeni · 1
  12. 12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

    Patres ante-Nicaeni · 2
  13. 13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant

    Patres ante-Nicaeni · 1
  14. 14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere

  15. 15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem

  16. 16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare

  17. 17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum

  18. 18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu

  19. 19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate

  20. 20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui

  21. 21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat

  22. 22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  23. 23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent

  24. 24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

    Patres ante-Nicaeni · 1
  25. 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

    Patres ante-Nicaeni · 1
  26. 26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius

  27. 27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel

    Patres ante-Nicaeni · 1
  28. 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

  29. 29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum

  30. 30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu

  31. 31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia

    Patres ante-Nicaeni · 1
  32. 32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia

    Patres ante-Nicaeni · 5
  33. 33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  34. 34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant

    Patres ante-Nicaeni · 1
  35. 35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat

  36. 36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere

    Patres ante-Nicaeni · 1
  37. 37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.