Actus Apostolorum 27
-
1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
-
2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
-
3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
-
4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
-
5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
-
6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
-
7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
-
8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
-
9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
-
10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
-
11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
-
12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
-
13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
-
14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
-
15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
-
16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
Patres ante-Nicaeni · 1
-
17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
-
18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
-
19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
-
20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
-
21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
-
22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
-
23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
-
24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
-
25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
-
26 in insulam autem quandam oportet nos devenire
-
27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
-
28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
-
29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
-
30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
-
31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
-
32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
-
33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
-
34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
-
35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
Patres ante-Nicaeni · 1
-
36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
-
37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
-
38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
-
39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
-
40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
Patres ante-Nicaeni · 1
-
41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
-
42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
-
43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
-
44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram