Actus Apostolorum 24
-
1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
-
2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
-
3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
-
4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
-
5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
-
6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
-
8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
-
9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
-
10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
-
11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
-
12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
-
13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
-
14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
-
15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
Patres ante-Nicaeni · 1
-
16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
-
17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
-
18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
-
19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
-
20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
-
21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
-
22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
-
23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
-
24 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
-
25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
-
26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
-
27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum