Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Actus Apostolorum 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Actus Apostolorum 1

  1. 1 primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est

  3. 3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei

    Patres ante-Nicaeni · 4
  4. 4 et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  5. 5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies

    Patres ante-Nicaeni · 1
  6. 6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel

    Patres ante-Nicaeni · 1
  7. 7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate

    Patres ante-Nicaeni · 4
  8. 8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae

    Patres ante-Nicaeni · 2
  9. 9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum

    Patres ante-Nicaeni · 4
  10. 10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  11. 11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum

    Patres ante-Nicaeni · 2
  12. 12 tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter

    Patres ante-Nicaeni · 1
  13. 13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi

  14. 14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius

    Patres ante-Nicaeni · 1
  15. 15 et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti

    Patres ante-Nicaeni · 1
  16. 16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  17. 17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius

  18. 18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius

    Patres ante-Nicaeni · 1
  19. 19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis

  20. 20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius

    Patres ante-Nicaeni · 2
  21. 21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus

  22. 22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis

  23. 23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam

    Patres ante-Nicaeni · 1
  24. 24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum

  25. 25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum

  26. 26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.