Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

2 ad Thessalonicenses 3 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

2 ad Thessalonicenses 3

  1. 1 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos

    Patres ante-Nicaeni · 2
  2. 2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides

    Patres ante-Nicaeni · 1
  3. 3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo

  4. 4 confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  5. 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi

  6. 6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis

    Patres ante-Nicaeni · 3
  7. 7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos

  8. 8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus

    Patres ante-Nicaeni · 1
  9. 9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos

  10. 10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet

    Patres ante-Nicaeni · 3
  11. 11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes

  12. 12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent

  13. 13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes

  14. 14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur

    Patres ante-Nicaeni · 3
  15. 15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem

    Patres ante-Nicaeni · 1
  16. 16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis

  17. 17 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo

  18. 18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.