2 ad Thessalonicenses 1
-
1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
-
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
-
3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
-
4 ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
Patres ante-Nicaeni · 1
-
5 in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
-
6 si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
Patres ante-Nicaeni · 2
-
7 et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
-
8 in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
Patres ante-Nicaeni · 1
-
9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
Patres ante-Nicaeni · 1
-
10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
-
11 in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
-
12 ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi