Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

2 ad Corinthios 13 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

2 ad Corinthios 13

  1. 1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam

    Patres ante-Nicaeni · 2
  3. 3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis

    Patres ante-Nicaeni · 3
  4. 4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis

    Patres ante-Nicaeni · 3
  5. 5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  6. 6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi

  7. 7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus

  8. 8 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate

  9. 9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem

  10. 10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem

    Patres ante-Nicaeni · 1
  11. 11 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  12. 12 salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes

    Patres ante-Nicaeni · 2
  13. 13 gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen

    Patres ante-Nicaeni · 1

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.