Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

2 ad Corinthios 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

2 ad Corinthios 1

  1. 1 Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

  3. 3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  4. 4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo

  5. 5 quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra

  6. 6 sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur

  7. 7 et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis

  8. 8 non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere

    Patres ante-Nicaeni · 1
  9. 9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos

    Patres ante-Nicaeni · 1
  10. 10 qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet

  11. 11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis

  12. 12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos

    Patres ante-Nicaeni · 1
  13. 13 non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis

  14. 14 sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi

  15. 15 et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis

  16. 16 et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam

  17. 17 cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non

  18. 18 fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non

  19. 19 Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit

  20. 20 quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram

  21. 21 qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus

    Patres ante-Nicaeni · 4
  22. 22 et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris

    Patres ante-Nicaeni · 4
  23. 23 ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum

  24. 24 non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis

    Patres ante-Nicaeni · 1

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.