Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

1 ad Timotheum 2 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

1 ad Timotheum 2

  1. 1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus

    Patres ante-Nicaeni · 4
  2. 2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate

    Patres ante-Nicaeni · 6
  3. 3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo

  4. 4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire

    Patres ante-Nicaeni · 4
  5. 5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus

    Patres ante-Nicaeni · 6
  6. 6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  7. 7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

    Patres ante-Nicaeni · 1
  8. 8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione

    Patres ante-Nicaeni · 2
  9. 9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa

    Patres ante-Nicaeni · 3
  10. 10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona

  11. 11 mulier in silentio discat cum omni subiectione

    Patres ante-Nicaeni · 3
  12. 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio

  13. 13 Adam enim primus formatus est deinde Eva

  14. 14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit

    Patres ante-Nicaeni · 1
  15. 15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.