Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

1 ad Timotheum 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

1 ad Timotheum 1

  1. 1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

  3. 3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent

    Patres ante-Nicaeni · 2
  4. 4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide

    Patres ante-Nicaeni · 3
  5. 5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta

    Patres ante-Nicaeni · 2
  6. 6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium

    Patres ante-Nicaeni · 1
  7. 7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant

    Patres ante-Nicaeni · 2
  8. 8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur

    Patres ante-Nicaeni · 1
  9. 9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis

    Patres ante-Nicaeni · 3
  10. 10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur

  11. 11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi

  12. 12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio

  13. 13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate

    Patres ante-Nicaeni · 2
  14. 14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu

  15. 15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum

    Patres ante-Nicaeni · 2
  16. 16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam

    Patres ante-Nicaeni · 1
  17. 17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

    Patres ante-Nicaeni · 4
  18. 18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam

    Patres ante-Nicaeni · 2
  19. 19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt

    Patres ante-Nicaeni · 2
  20. 20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare

    Patres ante-Nicaeni · 4

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.