Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

1 Regum 17 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

1 Regum 17

  1. 1 et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba

  2. 2 et factum est verbum Domini ad eum dicens

  3. 3 recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem

  4. 4 et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi

  5. 5 abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem

  6. 6 corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente

  7. 7 post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram

  8. 8 factus est igitur sermo Domini ad eum dicens

  9. 9 surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te

  10. 10 surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam

  11. 11 cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua

  12. 12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur

  13. 13 ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea

  14. 14 haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae

  15. 15 quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et illa et domus eius et ex illa die

  16. 16 hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae

  17. 17 factum est autem post verba haec aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus

  18. 18 dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum

  19. 19 et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum

  20. 20 et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium eius

  21. 21 et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius

  22. 22 exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri intra eum et revixit

  23. 23 tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuus

  24. 24 dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.