Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

1 Ioannis 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

1 Ioannis 1

  1. 1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae

    Patres ante-Nicaeni · 5
  2. 2 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  3. 3 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo

    Patres ante-Nicaeni · 1
  4. 4 et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum

  5. 5 et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae

    Patres ante-Nicaeni · 4
  6. 6 si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem

    Patres ante-Nicaeni · 2
  7. 7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato

    Patres ante-Nicaeni · 1
  8. 8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est

    Patres ante-Nicaeni · 4
  9. 9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

    Patres ante-Nicaeni · 1
  10. 10 si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.